Alessandro il Grande sposa una giovane orientale - Studentville

Alessandro il Grande sposa una giovane orientale

Cum Alexander pervenisset cum suo exercitu in provinciam apud Parapamisum montem sitam, Oxyartes, eius regionis satrapes, se et suos regis potestati fideique commisit et magnificum convivium victoribus instruxit. Cum convivium celebraretur, triginta nobiles virgines introductae sunt, inter quas filia Oxyartis erat, Roxane nomine, eximia corporis specie et maximo habitus decore. Cum ea in convivium inter virgines, quae delectae erant, processisset, omnium convivarum oculos in se convertit ac maxime regis Alexandri. Is statim forti amore virginis exarsit et, cum putaret utilia ad concordiam et amicitiam inter victores et victos coniugia Persarum et Macedonum, statuit illam in matrimonium ducére. Cum laetus Oxyartes verba eius accepisset, sine mora rex patrio more panem poposcit et, cum eum gladio divisisset, partem virginis patri praebuit et cum sponsa libavit, quod apud Macedones sanctissimum matrimonii pignus est. Id tamen aegre tolerabant amici Alexandri, cum inter vinum et epulas sponsam et socerum rex ex victis et alienigenis delegisset.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti