Alessandro si fa proclamare figlio del dio Ammone - Studentville

Alessandro si fa proclamare figlio del dio Ammone

Alexander ad Iovem Hammonem pergit ut oraculum consuleret et de eventu futurorum et de origine sua. Namque mater eius Olympias viro suo Philippo dixerat se non ex eo, sed ex serpente ingentis magnitudinis Alexandrum concepisse. Denique Philippus, ultimo vitae suae tempore, Alexandrum filium suum non esse palam praedicaverat. Qua ex causa uxorem repudio dimiserat. Igitur Alexander, qui cupiebat originem divinam acquirére, simul et matrem infamià liberare, legatos praemisit qui antistites subornarent, postea ille iussit se deum appellari. Postquam in templum pervenerat, statim antistites Alexandrum salutant ut Hammonis filium. Ille laetus dei adoptione, eos interrogat de ultione interfectorum parentis sui: antistites respondent patrem eius nec interfici nec mori posse, sed regis Philippi ultionem plane peractam esse.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti