Altri prodigi per Vespasiano - Studentville

Altri prodigi per Vespasiano

Cum Vespas prandebat quondam, canis extrarius e trivio manum humanam portavit mensaeque subiecit. Ubi cenabat rursus bos arator decussit iugum et in triclinium irrupit, ac ministros fugavit et quasi repente defessus procidit ad futuri principis pedes cervicemque summisit. Arbor quoque cupressus in agro avito sine vi tempestatis evulsa radicitus atque prostrata est, postero die viridis ac firma resurrexit. Nuntiabantur et ex urbe praesagia. Tradunt Neronem diebus ultimis monitum per quietem esse, ut tensam Iovis Optimi Maximi e sacrario in domus Vespasiani et inde in circum deduceret; ac non multo post, cum comitia secundi consulatus Galba habebat, statuam Divi Iulii ad Orientem sponte conversam esse; acieque Betriacensi, prius quam commissa est, duas aquilas in conspectu omnium conflixisse, et, postquam altera victa est, supervenisse tertiam ab solis exortu ac victricem abegisse.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti