Anche i servi sanno sopportare il dolore - Studentville

Anche i servi sanno sopportare il dolore

Apud Indos vero patientiae meditatio obstinate usurpatur: nam multi omne vitae tempus nudi exigunt, modo Caucasi montis gelido rigore corpora sua durant, modo flammis sine ulla lamentatione obiciunt. Atque eis haud parva gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur. Ea in pectoribus altis et eruditis genita sunt, illud tamen non minus admirabile servilis animus cepit. Servus barbarus Hasdrubalem, qui dominum eius occiderat, graviter tolerabat et subito adgressus interemit. Servus conprehensus est et omni modo cruciabatur, laetitiam tamen, quam ex vindicta ceperat, in ore constantissime retinuit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti