Annibale comincia a disperare - Studentville

Annibale comincia a disperare

Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem ducem diutius posse retineri, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is, veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat, a consulibus Appio Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Metaurum fluvium et Senam, Piceni civitatem, insidias compositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est; ingentes eius copiae captae aut interfectae sunt, duo milia capti, magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Post haec Hannibal diffidere iam de belli coepit eventu atque in oppidum maximum Voscorum, quod est Corioli, se contulit. Romanis ingens animus accessit. Itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem, qui Romam cum ingenti gloria venit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti