Annibale diventa comandante delle truppe - Studentville

Annibale diventa comandante delle truppe

Hannibal ea igitur, qua diximus, aetate cum patre in Hispaniam pervenit. Cuius post obitum, dum Hasdrubal imperator exercitui praeest, equitatui omni praefuit. Postquam Hasdrubal quoque interfectus est, exercitus summam imperii ad eum praebuit. Id Carthaginem nuntiatum est et publice comprobatum est. Sic Hannibal, minor V et XX annis natus,1imperator fuit et proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit; Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex iis unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit.2Quà iter fecit, cum omnibus incolis conflixit et omnes superavit. Ad Alpes posteaquam venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nullus imperator umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat3- nam is hodie saltus Graius appellatur – Alpicos qui prohibebant transitum, concidit; loca patefecit, itinera muniit, elephantos ornatos duxit, quà antea unus homo inermis vix poterat repére. Itaque copias traduxit in Italiamque pervenit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti