Annibale e Maarbale - Studentville

Annibale e Maarbale

In proelio apud Cannas, oppidum quod in Apuliae regione situm est, inter Romanos Carthaginiensesque magna Romanorum militum multitudo occubuit. Parvus superstitum numerus per Italiae oppida, sine armis ciboque, fuga salutem incolumitatemque quaerebat. Hannibal, laetus ob tantam victoriam, sine mora cum copiis Romae appropinquavit. Tunc magno terrore Romani invasi sunt. Etenim in urbis muris paucae vigiliae erant et legiones in dissitis regionibus castra habebant. Tunc Maharbal, Carthaginiensium equitum dux, Hannibali dixit: «Imperator, si cunctas copias contra hostes mittes, sine dubio Romam expugnabimus». Sed a Poenorum imperatore Maharbalis verba neglecta sunt: virtutem enim Romanorum etiam post cladem apud Cannas Hannibal timebat. Ducis cunctatio Carthaginiensibus perniciosa fuit: variae Fortunae favor victores deseruit Quiritiumque populum adiuvit. Consules novas tironum legiones conscripserunt et Hannibalis superiores victorias frustraverunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti