Annibale valica le Alpi - Studentville

Annibale valica le Alpi

Ventum est deide ad angustam rupem: propter recta saxa expediti milites temptabundi aegre manibus retinebant virgulta ac stirpes circa eminentes et sese demittebant.
Natura locus, iam ante praeceps, recenti lapsu terrae in altitudinem abruptus erat.
Ibi velut ad finem viae equites constiterunt atque Hannibali nuntiatur rupem inviam esse.
Decessit ille ut locum viseret.
Ea vero via insuperabilis fuit: nam, quod super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis erat, molli nec praealtae facile pedes militum insistebant; ut vero hominum iumentorumque incessu licuit, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis procedebant.
Taetra ibi luctatio erat, quoniam glacies viam lubricam reddebat pedesque militum fallebat: ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur.

  • Latino
  • Littera Litterae
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti