Arione e i delfini - Studentville

Arione e i delfini

Cuncta maria cunctaeque terrae Arionem cognoscunt. Ob vocem eius, qui canebat, aquae fluminum stabant; sub umbra eiusdem arboris iacebant canes et lepores, lupus et agnus. Is vixit Corinthi, ubi erat Apollinis fanum, apud regem, amicum suum, Periandrum, qui eum secum multos annos detinuerat eique multas suas divitias donavit. Tunc citharoedus in patriam suam, insulam Lesbum, remeabat. At nautae, qui eum nave transportabant, contra eius vitam coniuraverunt: nam rapére optabant pecuniam et dona quae ei praestiterat Periander. Sed aliquot delphini, eius cantu allecti, navem circumdederant, et Arion, postquam eos viderat, statim nave cessit et se in mare deiecit: delphini eum acceperunt et Corinthum ad regem Periandrum reportaverunt. Post aliquot dies tempestas vehemens impulit ad litus Corinthium eandem navem nautarum qui Arionem aggressi erant. Igitur rex eos ad se accivit: nautae crimen non negaverunt itaque Periander eos damnavit capite.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti