Aristide - Studentville

Aristide

Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fuit Themistocli. Itaque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum est eloquentiam antestare innocentiae. Quamvis enim adeo excelleret Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus est, testula illa exilio decem annorum multatus est. Qui Themistocles, a quodam scribente rogatus, respondit se ignorare Aristidem, sed sibi non placere quod tam cupide laborasset ut praeter ceteros Iustus appellaretur. Hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno, quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti