Aristides, 1 - Studentville

Aristides, 1

[1] Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli. Itaque cum eo de

principatu contendit; namque obtrectarunt inter se. [2] In his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae.

Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine

Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus, testula illa exsilio decem annorum multatus est. [3] Qui quidem cum

intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur,

quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. [4] Cui ille

respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide elaborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur. [5]

Hic X annorum legitimam poenam non pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno, quam erat expulsus,

populi scito in patriam restitutus est.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Aristides) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti