Attacco ateniese a Siracusa - Studentville

Attacco ateniese a Siracusa

Olim Syracusani bellum paraverunt ut in dicionem suam urbs Catina redigeretur; quare a Catinensibus legati Athenas missi sunt ut auxilium peterent. Athenienses, seu studio maioris imperii, seu metu Syracusanae classis, ne Lacedaemoniis illae vires accederent, duces cum classe in Siciliam miserunt. Igitur classis ingens decernitur: creantur duces Nicias et Alcibiades et Lamachus, tantisque viribus Sicilia repetitur: ita terrebantur ipsi quibus auxilia mittebantur. Brevi autem post tempore Alcibiades ad iudicium revocatus est. Nicias et Lamachus duo proelia pedestria secunda faciunt; Syracusani ergo fracti sunt auxiliumque a Lacedaemoniis petiverunt. Ab his mittitur Gylippus, strenuus dux, qui opportuna bello loca apud Syracusas occupat; Gylippus duobus proeliis victus est, sed tertio proelio Athenienses in fugam compulsi sunt atque Syracusae obsidione liberatae (sunt).

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti