Battaglia in Britannia - Studentville

Battaglia in Britannia

Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistére neque signa subsequi poterant, magnopere perturbabantur. Hostes vero, ubi ex litore milites singulares qui ex navi veniebant conspexerant, equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant. Quod postquam animadverterat Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et eis, quos laborare conspexerat, subsidia submittebat. Nostri simul in arido constiterunt, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt, neque longius prosequipotuerunt, quod equites cursum tenère atque insulam capére non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti