Brutus 261 - Studentville

Brutus 261

Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et

incorrupta consuetudine emendat. itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum–quae, etiam si orator non sis et sis

ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est–adiungit i lla oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene

pictas conlocare in bono lumine. hanc cum habeat praecipuam laudem in communibus, non video cui debeat cedere. splendidam

quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu for ma etiam magnificam et generosam quodam modo.

  • Latino
  • Brutus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti