Cabria, 4 - Studentville

Cabria, 4

Chabrias autem periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat

in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam, qui

praeerant, aspiciebant. 2 Quae res ei maturavit mortem. Nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere

navem, ipse sibi perniciei fuit. Cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu cum

fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. 3 Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat

classis Atheniensium, quae exciperet natantis, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere, in qua fuerat vectus. Id

ceteri facere noluerunt; qui nando in tutum pervenerunt. At ille praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus

pugnans telis hostium interfectus est.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Cabria) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti