Caino e Abele - Studentville

Caino e Abele

Adamus habuit multos liberos, inter quos Cainus et Abel numerantur: hic fuit pastor, ille agricola. Uterque obtulit dona Domino: Cainus quidem fructus terrae, Abel autem oves egregias. Dona Abelis placuerunt Deo; non autem dona Caini: quod Cainus aegre tulit. Dominus dixit Caino: “Cur invides fratri? Si recte facies, recipies mercedem; sin autem male, lues poenam peccati”.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti