Carattere di Annibale - Studentville

Carattere di Annibale

Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum habilius fuit. Plurimum audaciae ad pericula capessenda plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Vestitus nihil inter aequales excellens; arma equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat, princeps in proelium ibat, ultimus, conserto proelio, excedebat. Has tantas viri virtutes ingenia vitia aequabant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deorum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti