Catilina perde le elezioni e decide il colpo di stato - Studentville

Catilina perde le elezioni e decide il colpo di stato

Igitur, postquam comitia habita sunt, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo populares coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam suam aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium portare, qui postea princeps fuit belli. Ea tempestate plurimos omnis generis homines adscivisse ei dicunt, mulieres etiam multas, quae primo ingentes sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendére, viros earum vel adiungére sibi vel interficére.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti