Chi è senza peccato, scagli la prima pietra - Studentville

Chi è senza peccato, scagli la prima pietra

Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”. Et iterum inclinans, scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Iesus, et mulier in sedio stans. Erigens autem se Iesus, dixit ei: “Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit”. Quae dixit: “Nemo, Domine”. Dixit autem Iesus: “Nec ego te condemnabo: vade, et iam amplius noli peccare”.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti