Chi è Sosia? - Studentville

Chi è Sosia?

MERCURIUS Hic homo sanus non est. SOSIA Quod mihi praedicas vitium, id tibi est. / Quid, malum, non sum ego servus Amphitruonis Sosia? / Nonne hac noctu nostra navis huc ex portu Persico / venit, quae me advexit? Nonne me huc erus misit meus? / Nonne ego nunc sto ante aedes nostras? Non mihi est lanterna in manu? / Non loquor, non vigilo? Nonne hic homo modo me pugnis contudit? / Fecit hercle, nam etiam misero nunc mihi malae dolent. / Quid igitur ego dubito, aut cur non intro in nostram domum? MERCURIUS Quae dixisti modo / omnia ementitus es: equidem Sosia Amphitruonis sum. / Nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, / et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, / et legiones Teloboarum vi cepimus, / et Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti