Codro salva Atene con la morte - Studentville

Codro salva Atene con la morte

Antiquis temporibus magnum bellum inter Lacedaemonios atque Athenienses exarserat. Athenienses paucis post diebus legatos ad oraculum Delphicum miserunt et deum de belli fortuna interrogaverunt. Pythia, Apollinis sacerdos, a legatis interrogata est et respondit: «Hostes vestrum regem necabunt: sic vestra, Athenienses, victoria erit, nam rex tali modo civitati proderit, autem vivus oberit». Pythiae responsum statim pervenit ad Lacedaemoniorum aures. Igitur duces suis militibus sermonem habuerunt et sic imperaverunt: «Atheniensium rex salvus esto! Omnes milites regem Codrum servanto!» At Codrus, Atheniensium rex, propter patriae salutem regiam vestem mutavit et in hostium castra intravit. Lacedaemoniorum vigiliae regem agnoscére non potuerunt eumque necaverunt. Sine mora Athenienses intra duas horas ad hostes properant eosque orant: «Nobis Codri corpus tradite!» Tunc demum Lacedaemonii quoque regem Codrum recognoverunt: de belli fortuna desperaverunt et ab Attica recesserunt. Itaque Athenienses pugnam vitaverunt et superfuerunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti