Come costruire la villa rustica - Studentville

Come costruire la villa rustica

In cohorte culina quam calidissimo loco designetur. Coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis regionem spectent, et ortum solis. Balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe. Torcular item proximum sit culinae; ita enim ad olearios fructus commoda erit ministratio. Habeatque coniunctam vinariam cellam: quae habeat ab septentrione lumina fenestrarum; si enim eam sol calefacére potest, vinum quod erit in ea cella, confusum ab calore, efficietur imbecillum Olearia cella autem habeat a meridie calidisque regionibus lumen. Horrea, fenilia, pistrina extra villam aedificentur, et ita ab ignis periculo erunt villae tutiores.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti