Confessiones, 3, 4, 7: traduzione - Studentville

Confessiones, 3, 4, 7: traduzione

CONFESSIONES DI AGOSTINO, VERSIONE DI LATINO TRADOTTA – TESTO LATINO. Inter hos ego inbecilla tunc

aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam, fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae; et usitato

iam discendi ordine perveneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed liber ille

ipsius exhortationem continet ad philosophiam et vocatur Hortensius. ille vero liber mutavit affectum meum, et ad te ipsum,

domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. viluit mihi repente omnis vana spes, et inmortalitatem

sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere coeperam, ut ad te redirem. non enim ad acuendam linguam, quod

videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevicensimum, iam defuncto patre ante biennium; non ergo ad

acuendam linguam referebam illum librum, neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.

  • Latino
  • Confessiones
  • Agostino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti