De maribus - Studentville

De maribus

Quis vestrum, pueri, de magno mari nihil audivit aut legit? Plurima et praeclara sunt opera antiquorum poetarum, qui latum mare cecinerunt. Quot validae naves, quot strenui nautae ingentibus fluctibus victi sunt! Quis vestrum clarum Jasonem aut clarissimum Ulixem ignorat? Hic enim ingentibus fluctibus paene oppressus erat, cum, sine nave, tandem ad litus parvae Phaeacum insulae undis pulsus est.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti