De Rerum Natura, I, 922-950 - Studentville

De Rerum Natura, I, 922-950

Versione tradotta del De Rerum Natura di Lucrezio: versi 922-950

Nunc age, quod super est,

cognosce et clarius audi.
nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
percussit thyrso laudis spes magna meum

cor
et simul incussit suavem mi in pectus amorem
Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
avia

Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire iuvatque novos decerpere

flores
insignemque meo capiti petere inde coronam,
unde prius nulli velarint tempora Musae;
primum

quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida

pango
carmina musaeo contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
sed vel uti

pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque

liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum
absinthi

laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali facto recreata valescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque

videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti

carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle,
si tibi forte animum tali ratione

tenere
versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
naturam rerum, qua constet compta figura.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti