De Rerum Natura, II, 167-181 - Studentville

De Rerum Natura, II, 167-181

At quidam contra haec, ignari materiai,
naturam non posse deum sine numine

reddunt
tanto opere humanis rationibus atmoderat,
tempora mutare annorum frugesque creare
et iam

cetera, mortalis quae suadet adire
ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
et res per Veneris blanditur saecla

propagent,
ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus

magno opere a vera lapsi ratione videntur.
nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
hoc tamen ex ipsis caeli

rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis divinitus esse creatam

naturam mundi: tanta stat praedita culpa.

  • Latino
  • De rerum natura
  • Lucrezio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti