Definizione e concetti di geometria - Studentville

Definizione e concetti di geometria

Duo sunt genera figurarum quae a geometris “schemata” appellantur, “planum” et “solidum”. “Planum” est quod tantum in duas partes lineas habets,id est in latitudinem atque in longitudinem, ut sunt triquetra et quadrata, sine altitudine. “Solidum” autem est cum non solum longitudines ac latitudines planas lineae habent, sed etiam altitudines extollunt, ut ferme sunt metae triangulae quae “pyramidae” appellantur, vel ut quadrata undique, quae “cubos” Graeci, nos autem “quadrantalia” dicimus. Nam “cubus” est figura ex omni latere quadrata, ut sunt tesserae quibus in alveolo luditur

  • Latino
  • Littera Litterae
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti