Dei homines esse non possunt - Studentville

Dei homines esse non possunt

Dei omnia possunt, homines, contra, omnia numquam potuerunt, neque possunt, neque poterunt. Si homo omnia facere posset, deus esset; si omnia potuisset, mundum quoque creavisset. Nihil igitur homo facere poterit contra deorum voluntatem. Maiores nostri totius orbis terrarum imperium obtinere potuerunt, sed illud non servaverunt in perpetuum. Nos homines felices in omne aevum vivere non possumus; dei autem felicemque vitam vivere potuerunt, possunt et poterunt. Ergo homines dei esse non possunt.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti