Diana salva Ifigenia - Studentville

Diana salva Ifigenia

In Aulidis portu cum navibus exercituque convenerant rex Agamemnon, expeditionis dux, Ulixes, Ithacae rex, Aiax et Teucer, Salaminorum duces, Nestor, Pyli rex, et Achilles, Pelei Thetidisque filius, Myrmidonum princeps. Tranquillum mare naves in portu detinebat: olim enim a rege Agamemnone cerva Dianae sacra necata erat, itaque dea irata ventorum flatus amoverat Graecorumque discessus impediebatur. Tum Calchantis vatis monitu Graeci Iphigeniae, regis filiae, sacrificium paraverunt. Nuptiarum simulatione virginem ab urbe Mycenis in castra advocaverunt atque in ara posuerunt. Iam sacerdos sacrificium facere incipiebat, sed Diana eius manum retinuit: a dea nubes missa est cervaque pro Iphigenia posita est. Graeci tandem portum linquere potuerunt secundisque ventis Asiam petere.

  • Latino
  • Littera Litterae
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti