Dio crea l'universo e l'uomo - Studentville

Dio crea l'universo e l'uomo

In principio creavit Deus caelum et terram. Dixitque Deus: «Fiat lux!» Dixit Deus secundo die: «Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis». Dixit vero Deus tertio die: «Misceantur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et aspiciatur arida terra. Germinet terra herbam viridem quae producat semen, et arbores pomiferos quae producant fructus iuxta genus suum, cuius semen sit super terram». Dixit autem Deus quarto die: «Creentur luminaria in firmamento caeli et dividant diem ac noctem: intersint in firmamento caeli et luceant et illuminent terram». Dixit etiam Deus quinto die: «Producant aquae reptilia et volatilia» et dixit eis: «Crescite et augete et replete aquas maris et terras». Dixit quoque Deus sexto die: «Producat terra iumenta et reptilia et bestias terrae». Postremo dixit: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra». Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. Et ait iis Deus: «Crescite et augete et replete terram et subicite eam».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti