Dio crea l'uomo e la donna - Studentville

Dio crea l'uomo e la donna

Et dixit Deus: «Faciemus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et homines praeerunt piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra». Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. Benedixitque illis Deus et dixit illis Deus: «Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et imperate piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram». Dixitque Deus: «Ecce dedi vobis omnem herbam quae producit semen super terram et universa ligna, quae in se portant sementem: ea erunt vobis in escam et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem». Et evenit ita. Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti