Due condanne esemplari - Studentville

Due condanne esemplari

M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde praecipitatus est, quia libertatem nefarie oppresserat. Cuius iustae ultionis nimirum talis praefatio fuit: «Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas: postquam insolenter te gessisti, unus es ex Senonibus». Propter Manlii exemplum postea lege patricii numquam in arce aut Capitolio habitaverunt, quia domum eo habuerat, ubi nunc aedem Monetae videmus. Par indignatio rei publicae adversus Sp. Cassium erupit, cui maxime suspicio dominationis nocuerat neque magnifici consulatus ac speciosissimi triumphi utiles fuerant: senatus enim populusque Romanus capitali eum supplicio adfecit et ei domum superiecit: in solo autem aedem Telluris fecit. Itaque quod prius domicilium inpotentis viri fuerat nunc religiosae severitatis monumentum est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti