Due statue della Roma medievale - Studentville

Due statue della Roma medievale

Primum signum aeneum taurus est in forma, qua Iuppiter Europam iuxta fabulam decipit. Aliud signum aeneum est ante palatium domini papae, equus immensus et vir in equo. Peregrini virum in equo Theodericum, populus vero Romanus Constantinum dicunt, at clerici Romanae curiae seu Marcum seu Quintum Quirinum appellant. Mirum signum autem super columnas aureas antiquitus ante aram Iovis in Capitolio stabat, sed beatus Gregorius virum et equum suum deiciebat et quattuor columnas in ecclesia beati Iohannis Lateranensis ponebat. Romani vero virum cum equo ante palatium domini papae ponebant. Erantque equus et vir et columnae deauratae, sed multis in locis aurum Romana partim abraditur avaritià, partim vero vetustate deletur. Sedet autem et dextera dirigit sicut populo dicit vel imperat; sinistra frenum retentat et equi testam obliquat. Avicula inter aures equi sedet et nanus sub pede equi premitur.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti