Due ville sul lago di Como - Studentville

Due ville sul lago di Como

Caius Plinius Romano suo salutem dicit. In hac vitae tempestate nos non dissimiles sumus, quia nobis cordi est domos aedificare, nostra voluptate et voluntate, non necessitate: tu ad mare aedificas, ego ad Larium lacum, apud Comum, cuius in litore plures villae mihi sunt, sed duae quae maxime me delectant et magni decoris imaginem ostendunt. Altera imposita est saxis, more Baiano, et lacum prospicit; altera lacum tangit. Utraque suam amoenitatem praebent et mihi domino iucundae sunt diversitate. Haec prope lacum est, illa magnificum prospectum praebet. Altera, quae in saxis apud nemus sita est, me delectat quia spatiosum xystum habet et e colle ostendit piscatores, altera, quae apud aquam est, quia frangit fluctus eique recta gestatio est super litus. Vale.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti