Latinum Vertere - Edipo e la Sfinge: versione tradotta - StudentVille

Edipo e la Sfinge

A Iunone irata quondam Sphinx in agrum Thebanum missa est. Sphingi, sicut omnibus constat, milieris facies pectusque, pedes caudaque leonis, pennae avis erant. Praetereuntibus Sphinx obscurum aenigma proponebat. Qui illud non solvebat, ab ea lacerabatur. Oedipus ad urbem Thebas venit et Sphinx eum rogavit: “Quid mane quattuor, meridie duobus, vesperi tribus peditus incedit?”. Statim ille: “Hominem vocas; infantes enim pedibus et manibus, viri pedibus tantum, senes autem pedibus baculoque incedunt”. Sphinx, maxime excruciata est Oedipi responsione et de rupe se praecipitavit. Ita Oedipus Thebanorum rex fuit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti