Episodi della prima guerra punica - Studentville

Episodi della prima guerra punica

Cum M. Aemilius Paulus et Ser. Fulvius Nobilior consules essent, ambo Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe. Primum Afros navali certamine superant. Aemilius consul centum et quattuor naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, quindecim milia hostium aut occidit aut cepit, milites suos ingenti praeda ditavit. Cur subacta Africa tunc non est? Africa tunc subacta esset, sed tanta fames erat, ut diutius exercitus expectare non posset. Consules cum victrici classe reverterunt, sed circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit, ut ex quadringentis sexaginta quattuor navibus tantum octoginta servari potuerint; neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani tamen statim ducentas naves reparaverunt, neque eorum animus infractus est. Cn. Servilius Caepio et C. Sempronius Blaesus consules cum ducentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt. Multas civitates ceperunt. Cum praedam ingentem reducerent, evenit ut naufragium paterentur. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus, ut a maritimis proeliis recederetur et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti