Epistula, 2, 4, 1 - Studentville

Epistula, 2, 4, 1

AD FAMILIARES DI CICERONE, VERSIONE DI LATINO TRADOTTA – TESTO LATINO. M. CICERO S. D.

CURIONI
Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut

certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me

profecto non exspectas. Tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi.

Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro

me minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit.

An gravius aliquid scribam? Quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? Atqui in hoc genere

haec mea causa est ut [neque ea quae sentio audeam] neque ea quae non sentio velim scribere.

  • Latino
  • Ad Familiares
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti