Erode e i Magi - Studentville

Erode e i Magi

Quia autem genitus erat Iesus in Bethlehem Iudaeae in regno Herodis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam et dixerunt: «Ubi1est, qui genitus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus ad eum». Magorum verbis autem Herodes maxime rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregavit omnes principes sacerdotum et scribas populi et quaesivit ab eis:2«Ubi1Christus veniet?» At illi dixerunt ei: «In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: “Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim veniet dux, qui reget populum meum Israel”». Tunc Herodes clam vocavit Magos, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; misitque illos in Bethlehem et dixit: «Interrogate diligentissime de puero; et cum3inveneritis, renuntiate mihi, sic et ego veniam et adorabo eum». Qui audiverunt regem et discesserunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos et stabat supra locum in quo erat puer. Viderunt autem stellam et repleti sunt gaudio magno4valde. Et intraverunt in casam et viderunt puerum cum Maria matre eius, et adoraverunt eum; et aperuerunt thesauros suos, praebuerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. Quia responsum acceperunt in somnis, ad Herodem non reverterunt et per aliam viam pervenerunt in regionem suam.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti