Famosi re stranieri - Studentville

Famosi re stranieri

Ex Macedonum autem gente1ceteros reges antecesserunt facinorum glorià Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. Eorum1Alexander in urbe Babylone morbo consumptus est; Philippus, qui ludos spectaverat, a Pausania apud Aegearum theatrum occisus est. Unus Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo Romano bellaverat. Is, qui Argos oppidum in Peloponneso oppugnabat, lapide ictus est. Unus item Siculus, Dionysius, qui et validus et belli peritus fuit et, id quod in tyranno raro reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus, denique cupidus tantum perpetui imperii et saevus. Nam imperium suum munivit et non pepercit vitae suorum civium, quos eius insidiatores putabat. Dionysius cum virtute tyrannidem sibi peperit et magna felicitate retinuit. Post multos regni annos decessit neque in tam multis annis suorum propinquorum funus vidit is, qui ex suis uxoribus multos liberos procreaverat multique ei fuerant nepotes.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti