Filèmone e Bauci - Studentville

Filèmone e Bauci

Vivebant olim in Phrygia Philemo et Baucis, pius vir et pia mulier, qui in parva casa habitabant, at tamen fortunà suà contenti erant. Saepe Philemo uxori: «Oremus et laboremus» dicebat «ut deos delectemus et Iovis numen nobis prosit!» Saepe deis immolabant et rursus atque iterum poscebant ut mala vitarent. Ita parcus cotidianus victus iis numquam deficiebat. Aliquando singulare eventum accidit: duo ignoti viri sub vesperum eorum casae appropinquaverunt et virum feminamque ita oraverunt: «Cenam et hospitium parate nobis, quia propinqui vici agricolae nos pepulerunt». Tum Baucis libenter parvam cenam duobus viris paravit, ut vires reficerentur, et Philemo ligneas sellas tradidit. Dum convivae cenant, attente eorum verba coniuges audiverunt. Mane autem duo viri suis hospitibus imperaverunt ut e casa emigrarent ad propinquum tumulum; senes coniuges statim oboediverunt et discesserunt. Duo convivae, qui dei Iuppiter et Mercurius erant, vicum propinquum vastaverunt cunctosque incolas torserunt, sed ubi viri uxorisque casa parva fuerat, nunc templum erat. Iuppiter feminae: «Vobis pietas et probitas insunt» – inquit – «Oretis, ergo, et impetrabitis!» Cito Philemo exclamavit: «Iuppiter Mercuriusque templum sanctum mandent nobis ut semper eis fidi ministri simus», statimque dei obtemperaverunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti