Filippica 14, Paragrafo 12 - Studentville

Filippica 14, Paragrafo 12

Placet igitur mihi patres conscripti legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. Haec se prima latrocinio abrupit Antoni haec tenuit Albam haec se ad Caesarem contulit hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. Quarta victrix desiderat neminem; ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debita pro patria est potissimum reddita! Vos vero patriae natos iudico quorum etiam nomen a Marte est ut idem deus urbem hanc gentibus vos huic urbi genuisse videatur. In fuga foeda mors est in victoria gloriosa. Etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet. Illi igitur impii quos cecidistis etiam ad inferos poenas parricidii luent vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. Brevis a natura vita vobis data est at memoria bene redditae vitae sempiterna. Quae si non esset longior quam haec vita quis esset tam amens qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet?
ctum igitur praeclare vobiscum fortissimi dum vixistis nunc vero etiam sanctissimi milites quod vestra virtus neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum sepulta esse poterit cum vobis inmortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. Multi saepe exercitus Punicis Gallicis Italicis bellis clari et magni fuerunt nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. Atque utinam maiora possemus quandoquidem a vobis maxima accepimus! Vos ab urbe furentem Antonium avertistis vos redire molientem reppulistis. Erit igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae divinae virtutis testes sempiternae numquam de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient gratissimus sermo conticescet. Ita pro mortali condicione vitae inmortalitatem estis consecuti.

  • Latino
  • Filippiche di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti