Filippo e Alessandro - Studentville

Filippo e Alessandro

Philippus fuit armorum quam conviviorum studiosior;nam ei maximae opes erant instrumenta bellorum;divitiarum quaestu custodia sollertior fuit.Itaque inter cotidianas rapinas semper inops erat.Blandus pariter et insidiosus,adloquio plura promittebat quam praestabat.Amicitias utilitate non fide colebat.Philippo Alexander filius successit et virtute et vitiis patre maior.Alexander aperte,Philippus artibus bella tractabat.Prudentior pater consilio,filius animo magnificentior.Iram Philippus dissimulabat plerumque etiam vincebat;Alexander ubi exarsisset,nec dilatio ultionis nec modus erat.Verbis atque oratione Philippus,hic rebus moderatior fuit.Frugalitati pater,luxuriae filius magis deditus erat.Quibus artibus orbis imperi fundamenta pater iecit,operis totius gloriam filius consummavit.

  • Latino
  • Le Ragioni del Latino
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti