Gaio Mario: un homo novus diviene console - Studentville

Gaio Mario: un homo novus diviene console

Marium, hominem novum, consulatus ingens cupido exagitabat. Is Arpini natus et ibi omnem pueritiam altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, non Graeca facundia neque urbanis munditiis se exercuit; ita inter artes bonas brevi tempore adolevit. Ergo cum tribunatum militarem a populo petivit, Romae plerique faciem eius ignorabant, sed facta eius memorabant: omnibus ergo gratus fuit. Deinde paucis annis ab eo magistratu alium honorem post alium sibi peperit et rei publicae administrationi interfuit: anno sescentesimo quadragesimo sexto ab Urbe condita praetor fuit, post paucos menses Hispaniae praefectus creari potuit. Plurimi Romani cives Marii electores suffragatoresque erant, tamen talis vir consulatum adpetere dubitabat. Nam etiam eo tempore alios magistratus plebs exercebat, consulatum semper sola nobilitas. In id tempus nullus homo novus, quamvis clarus et egregius, consul umquam creatus erat, sed Marius primus, cum multorum civium admiratione, anno sescentesimo quadragesimo septimo ab Urbe condita consul electus est: ita rei publicae praefuit profuitque.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti