Giugurta stringe alleanza con Bocco - Studentville

Giugurta stringe alleanza con Bocco

Iugurtha, Gaetulorum dux, nomini romano infestissimus, ad Bocchum, Maurorum regem, nuntios misit, ut celeriter in Numidiam suas copias adduceret. Censebat enim tempus conficiendi proelii iam adesse. Cum autem accepisset eum cunctari, propinquos eius donis allexit, ipsique regi partem tertiam Numidiae pollicitus est, si aut Romani Africa expulsi essent aut aequis condicionibus bellum compositum esset. His pollicitationibus illectus, Bocchus, cum magna armatorum manu ad Iugurtha, properavit. Itaque utriusque copiae sub vesperum adortae sunt Marium consulem.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti