Gloria dell'imperatore Augusto - Studentville

Gloria dell'imperatore Augusto

Scythae et Indi, qui nondum Romanorum nomen nec eorum imperium cognoscebant, dona et legatos ad principem Augustum miserunt. Sub Augusto Galatia quoque, quae antea regnum liberum erat, facta est provincia Romana et primus M. Lollius propraetor eam administravit. Etiam barbari eum multum dilexerunt; nam reges amici populi Romani in eius honorem condiderunt urbes, quas Caesareas nominaverunt, praesertim in Mauritania et in Palestina. Multi autem reges ex suis regnis venerunt: nam eum colére atque observare diligenter cupiebant et veste Romana ad eius vehiculum vel equum cucurrerunt. Post principis mortem, Romani eum Divum appellaverunt. Augustus Romanorum regnum reliquit Tiberio successori, qui ei privignus, mox gener, postremo adoptione filius fuerat.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti