Guerre e vittorie di Augusto - Studentville

Guerre e vittorie di Augusto

Nullo tempore ante eum magis Romana res floruit. Nam in civilibus bellis invictus fuit et Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam quae saepe ante victa erat, sed penitus tunc subacta est, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas civitates, in eis nobilissimas Bosphorum et Panticapaeum. Vicit autem multis proeliis Dacos. Germanorum ingentes copias cecidit et trans Albim fluvium summovit, qui in Barbarico longe ultra Rhenum est. Id tamen bellum per Drusum, privignum suum, administravit, sicut per Tiberium, privignum alterum, Pannonicum, quo bello XL captivorum milia ex Germania traduxit et supra ripam Rheni in Gallia conlocavit. Armeniam a Parthis recepit. Imperavit Persis ut obsides ei darent et redderent etiam signa Romana, quae ademerant postquam Crassus victus erat.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti