Latinum Vertere - Hannibal: versione tradotta - StudentVille

Hannibal

Hannibal, Hamilcaris filius, Carthaginiensis fuit. Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superaverit, non infitiandum est Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecellat fortitudine cunctas nationes. Nam quotiescumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem. Hic autem velut hereditate relictum odium patrium erga Romanos sic conservavit, ut prius animam quam id deposuerit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti