I cesaricidi sono puniti - Studentville

I cesaricidi sono puniti

Interea Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, ingens bellum moverunt. Erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupaverant. Contenderunt igitur in eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius; remanserat enim ut defenderet Italiam Lepidus. Apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnaverunt. Primo proelio victi sunt Antonius et Caesar, decessit tamen dux nobilitatis Cassius, secundo Brutum et infinitam nobilitatem, quae cum illis bellum gesserat, vicerunt et interfecerunt. Ac sic inter eos divisam esse rem publicam tradunt: Augustus Hispanias, Gallias et Italiam tenuit, Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit, frater eius, qui cum Caesare contra Brutum et Cassium dimicaverat. Is apud Perusium, Tusciae civitatem,
victus et captus est, neque occisus.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti