I grandi condottieri hanno sempre amato i poeti - Studentville

I grandi condottieri hanno sempre amato i poeti

Quam multos scriptores rerum suarum Alexander Magnus secum habebat! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: «O fortunate» dixit «adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem invenisti!» Et vere. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset. Quid? Noster Magnus, qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophani Mytilenaeo, scriptori rerum suarum, in contione militum civitatem donavit; et nostri fortes viri, sed rustici ac milites, cum dulcedine gloriae commoti essent, quasi participes eius laudis, magno id clamore approbaverunt?

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti