I libri e la perfezione morale - Studentville

I libri e la perfezione morale

Animo concipio magnum momentum quod affert mihi singulus dies. «Mitte» dicis «etiam nobis ista quae tam efficacia expertus es». Ego vero omnia tibi cupio communicare, et gaudeo discére ut postea docère possim; nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam ego unus sciam. Sapientiam, quae mihi uni detur nec enuntiare possim, ego reiciam: nullius boni sine socio iucunda possessio est. Mittam itaque tibi libros quos legére soleo, et, ne multum operae impendas, dum profutura passim sectaris, imponam notas, ut protinus ad ea quae probo et miror accedas nec diutius moreris. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit; huc venias oportet, primum quia homines amplius oculis quam auribus rentur, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti